- PHARNAS
- PHARNASin Pharnabazus, Pharnaspes. Pharnizathres, Tissaphernes, Orophernes, aliisque Orientis Magnatum nominibus, Chaldaicum est, Gap desc: Hebrew et Rectorem seu Gubernatorem sonat. Indidem Parnasso, seu Parnaso, ut libri scribunt, nomen esse, Casaubonus in Persium tradit his verbis: Nugantur Graeci Grammatici, Parnassum quasi Larnassum fuisse dictum, quod in eo monte diluvii λάρναξ, h. e. arca constitisset. Nos alibi dicebamus, et Boeotiae et vicinae Phocidis pleraque loca a Cadmo et aliis Phoenicibus aut Syris fuisse condita. Cuius rei etiamsi Plutarchus atque alii Historici non meminissent, appellationes tamen ipsorum manifestam fidem facerent. Ab ea origine est huic monti nomen: parnes Syris est νέμειν et parnasin pastores. Inde Parnasus est αἱ νομαὶ. Sic montem dixêre, ubi suos greges pascebant. Nempe, ut circa montem Heliconem, ubi canit Hesiodus, se Poeticâ facultate donatum fuisse, in θεογον v. 23.Ἄρνας ποιμαί ονθ᾿ Ἑλικῶνος ὑπὸ ζαθέοιο,Agnas cum pasceret sub Helicone divino.Nam et Parnassum gramine abundare, Medicorum filii docent, a quibus inter graminis species Parnassium maxime commendari, legimus apud Dioscoridem l. 4. et Plin. l. 24. c. 19. etc. Sed et ad Arabes graminis huius famam devenisse, docet Bochart. Hieroz. Part. 2. l. 2. c. 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.